361
267
AQUA VITAE.
dum est, quid de duabus alijs agendum
sit: propterea aduertatur quòd nonnul¬
li partem illius primae venientis aquae
eamque inutilem, vaporolam & aqueam
spernunt. Quorum error ex dicendis
apparebit, & tertiam ex intromisso reci¬
piunt, quam tertiam denuo & secundò
in vase ad distillandum ponunt, & pri¬
mam sic recondunt, ex eaque, vt prius, ter¬
tia pars extrahitur: similique modo ter¬
tiò operantur loco. Quod si ad quartam
sublimationem peruentum sit, nihil qua¬
si ex ipsa minuitur materia. Haec itaque
ardentis aquae multiplex operatio esse
debet. Tu itaque considera quae qualisque
sit aqua ardens miserulis personis in pla¬
teis vendita. Aiunt & plures vulgari¬
bus operatoribus doctiores, ardentem
aquam perfectam esse, quando ex decem¬
vna extrahitur mensura: hocque prima
sui in operatione. Nam cum ardentis
quae notitia me plurimum delectet, &
alios doctiores semper reddere mihi
cura sit, aliquos etiam gratos modos de
quantitate extrahenda describam. Pri¬
mum itaque statuendum est, quòd si ex