361
AQVA VITAE.
271
rens vtilitates. Vitrum verò in comple¬
xione calidum est & siccum, quo sibi si¬
mili congaudet, neque ad corpus huma¬
num paucas proprietates habet: argen¬
tum autem hic omittimus cum frigidae
complexionis existat: sicque & terreum
vas, quod inutile dicimus. Vasa autem
aurea magistratibus omittamus, quo¬
rum compositionem ex dicendis vitreis
facilè intelliges. Eligantur itaqu; vasa vi¬
trea, quae vt ignem potenter sustineant
grossa notabiliter esse debent, ex vitro
albo, quoniam eligibilius est viridi aut
citrino: sitque in fornace diu coctum cum
ex diuturnitate decoctionis & clarita¬
tem & densitatem praestantiorem con¬
sequatur. Et citrinum viridi eligibilius,
quae gross ities permaxime in bocia in¬
telligatur. Capellum autem amplum sit
& decenter grossum. Ad multiplicatio
nem autem aquae eius amplitudo con¬
ferre videtur, quoniam plurimi in quan¬
titate vapores sic ad eum venientes fri¬
giditate peciarum, vt actum, coadiuuan¬
te, in aquam ipsam conuertuntur. Col¬
lum autem bocię quàm plures longum