361
AQUA VITAE.
273
mus odore suaui à natura dignificata,
vt suniperina, cumpressina, laurina & hu¬
iuscemodi, cum potiundi facultas dabi¬
tur. Laudamus & salicina sicca, sicco
loco nata, quorum suauiorem facimus
ignem atque meliorem. Quercina autem
sicca non aspernanda sunt. Verùm cum
densiori sint substantia ignem accen¬
dunt fortiorem. Carbonum verò ignem
non commendo cum à fumo pernitioso
non absoluatur, quo nunc epilepsiam,
scotomiam, vertiginem, quandoque apo¬
plexiam generet, faciatque mirum in mo¬
dum spiritus animales syluestres esse.
sit autem suauis, clarus, non fumo asso¬
ciatus, vt actum. Sunt nonnulli ex fimo
equo putrido & viua calce commista
cum aspersione aquae in fouea sic ignem
facientes. Caeterique cum candelis, quae
certè caeteris meliores existunt, qui li¬
gnis in eius factione non operantur. In
huius autem factione diuersi, diuersos
modos habent, quibus de cognitione
artis parua est notitia.
Qui verò de conficiendo vitro agni¬
tionem perfectam habent, eodem igne
f