361
AQUA VITAE.
285
& humido, pauca cum caliditate coniun¬
cto, mirum in modum intus & extra sub¬
uenit. Quae res, vt actum, de Marchione
Mantuano moderanda est: cuius vsus
quotidianus fuerat: quantitatemque va¬
riare oportet, virtutis ac temporum lo¬
corumque varietate: nam in temportibus fri¬
gidis securior erit eius vsus maiorque
quantitas sumi poterit. Eius ventosita¬
tes ac dolores ventosos dissoluit, ac con¬
tinuò cessare facit. Et cum in resoluendas
stomachi ventositates ac dolorem vento
sum Mantuanus Marchio plurima medica¬
menta tentasset, nullum aquae ardenti
par esse dicebat: cuius rei testis sum
go. Oppilationi splenis ac hepatis
succurrit. Hydropisi ex causa frigida con¬
uenit, quo in casu praesumunt quidam
omni die dari ad quantitatem medię te¬
stae oui. Et renibus calida supperposita
eorum dolorem aufert, & in dolore ven¬
toso mirabiliter operatur. Ventositates
intestinorum dissoluit, sicque dolori coli¬
co atque iliaco ventosis subuenit, aut per
os, aut per inferius sumpta aut exterius
cum panno aut filtro superposita.