361
299
AQUA VITAE.
thi cochleare vnum ardentis aquae inie¬
ctum fuerit & postea accensa, eius qui¬
dem flamma per octauum horae dura¬
bit, quod equidem absque humiditate
grandi esse non potest. In qua sic flam¬
ma pabulatur, quinimò grossitie qua¬
dam & viscositate participare videtur:
sic itaque humidam esse relinquitur. Ve¬
rùm quòd sicca sit pronuncianda magis
sam scriptum sit. Quam rem confirma¬
re videntur authoritates in contrarium
quibus vinum calidum esse & siccum
enuntiatur. Et experientia affirmat
cum vrens & caustica sit, quae calidi &
sicci sunt operationes. Nam in fundo
cyathi combusta sam vitrum calidum
reddit, veluti ignitum ferrum ferueat &
tangentem vrat. Res itaque sic in contro¬
uersia posita est. plurimi alchimizantes
eam humidam esse dixerunt, non distin¬
guentes humsditatem actualem à po¬
tentiali, cum Philosophiae dogmata ne¬
scierint. Caeteri siceam.
Ego quidem pace aliorum id arbitror
vt pronuncianda sicca sit, & vt actum,
ab humiditate non absoluta. Nam pri¬