469
419
DE SPECIEBVS COMPOS.
rum. Sed dirigi potest additamentis, vt si detur cum vitrioli spiritu epilepticis,
&c. Quae committenda sunt prudentiae Medici.
Inter tot verò compositiones quaenam debeat eligi, fortasse quaerent rudiores.
Iohan Hartmannus Beyerus retulit, se sua vti felicissimè. Zuingerum probasse
Keckianam, non est dubium: a qua cum parum dissentiat Seileriana, etiam haec
commendata erit, praesertim cum de ea scribat Osleuius Medicis Caesareus, quod
amicus eam vsurpauerit admodum feliciter: quodque idem Abrahamus sibi dixe¬
rit, se bonum nomen sibi in Morauia isto medicamento comparasse. Et ne vanum
putes, addit fuisse virum longè optimum, & miraculosum effectum habere id me¬
dicamentum.
Dosis prout est componendi ratio, variat. Keckianae asscriptum erat scru¬
pulum vnum, sed nemo forstantum, nisi in desperatis & singularibus naturis, quae
cicutas, opium, altercum, &c. Digerere possint, dare velit. Detur itaque per grana vs¬
que ad dimidium scrupulum. Andernacus tria duntaxat grana offert. Cùm
Guerthaeus in suo catholico drachmam saltem opij habeat, totius maior quantitas
praeberi potest. Suspectum est quod quatuor scrupula ad Orexin Paracelsus prae¬
bet, alibi guttis contentus. Sed absolutè ista definiri non possunt.
Non sunt illae medicinae vsus promiscui. Ad peritos prudentesque pertinent.
Philonia tamen sua, quae recipiunt hyoscyamum, opium, mandragoram, &c. Ve¬
teres etiam maiori dederunt quantitate, sed tum post fermentationem semestrem,
tum ob copiam mellis, & aliorum corrigentium.
Porrò & alia elixyria solida confici solent: quale est è salibus hydro¬
ticum.
Salis theriacalis, alcali absynthij Pontici, alcali scordij, alcali cinamo¬
imi, guaiaci, chynę singula scrupula, stibij diaphoretici scrupulus medius, ex¬
tracti card. bened. zingib. iunip. singulae semidrachmae, extracti theriacę se¬
muncia. Commisceantur ad formam electuarij. Dosis scrup. j. ex acet. bezoar.
Dornaeus elixyr salium ita facit: Salis auri per Mercurium & vini spiritum
facti, salis melissae, singulae semunciae, salis communis puri vnciae octo, commisce¬
antur.
Elixyr Ischaemum: Magisterij Corneoli drachma, croci Martis drach¬
mae tres, magisterij coral. rub. drachmae duae, succi equiseti, succi bursae pa¬
storiae singulae semunciae, essentiae sachari quantum sufficit ad massam. Sol¬
uatur autem sacharum aqua plantag. & incorporetur. Ad externum vsum
addi potest foetura ranarum cum amylo, & adhiberi.
Elixyr inhibens catarrhos: Extracti Philonij drach. j. succi pap. alb. è se¬
mine, succi ireos florent. ana vnc. ss. magisterij boli Armeni, mag. terrae lem¬
miae, mag. succim an. drach. ss. succi rad. cynogloss. laudani opiati ana scrup. j
ol. nucis mosch. express. scrup. ij. sachari penid. quam sufficit fiat compositio ad pilulas
hypoglottidas.
(Catarrhi simul auerti ad tergum possunt tali elixyre: Ol. ligni sambuci
iii 3
per
Elixyr saliam
hydroticum.