361
308
DE CONFICIEN.
iorem autem vim sic habere videtur:
quam Thadęus medicus insignis sua &
nostra in aetate princeps ordinauit. Nam
operam fortiorem sic agere videtur, cum
lapidem in velica induratum frangat.
Est quidem sortius antidotum quod in
vesica, quàm quod in renibus lapidem
frangit & comminuit: tremori paraly¬
sique mirum in modum subuenit, & dolo¬
rem colicum ex causa frigida venientem
tollit: iuuentutemque conseruat, ac canos
retardare facit. Hanc autem tot laudi¬
bus extollit, vt sic laudando detrahere
videatur. Eam nanquae in omni aegritudi¬
ne colendam esse persuadet, cuius in
su honores maximasque laudes se conse¬
cutum esse ait, neque minores vtilitates.
Ob quam rem non omnibus commu¬
nicandum esse consulit. Cuius iudicium
atque consilium non commendo, cum
has dignas res sepultas seruare graua¬
mine conscientiae non vacet, sicque sum¬
mo opifici, qui omnia gratis concedit
iniuria quędam exhibeatur, voluitque
medicum ea prudenter moderateque
tentem sic facilè ditari posse.
Recipe