361
316
DE CONFICIEN.
nimè itaque dubitandum erit, hanc rebus
ita cor tutantibus refertam in venenum
inque pestem potenter posse.
ixperientia enim certa videmus, cor
anima carens in ea simplici longis in
dieb. à putrefactione praeseruari. Quid
ergo arbitrandum est, si cum eo anima
coniuncta erit, vires omnes suas in cor¬
dis conseruationem extendens? Est ita
que aqua haec vt altera anima colenda,
quę, quanquam gratis oblata sit, tamen
hac tempestatè minimè refellenda est:
eamque Mithridato comparem facio. Cu¬
ius ex vsu Mithridates Rex, cum hostis
manus veneno se fugere arbitraretur.
venenare se non potuit. Est itaque, vt sin¬
gularis thesaurus, colenda, & auro pre¬
ciosior, veneranda magis. Hancque cum
sic gratis acceperim, non precio vendam
sed omnibus communem fieri tentabo
vt praesentibus & posteris salutifera fu¬
tura sit: eius autem compositio haec est.
Recipe ardentis aquae ex materia ele¬
cta & ad flammam aut in balneo Marię
confectae duplici distillatione distillatę
libras octo, aceti non vinosi albi li¬
bram