361
325
AQUA VITAE.
num vixisse omnibus cum iuramento
praedicat. Vt autem vini ad aquam ar¬
dentem differentia comprehendatur.
accipiendum aquam ipso vino calidio¬
rem, sicciorem, subtiliorem, euaporabi¬
liorem, & velocius impressiuam esse, cum
in distillatione, & praecipuè multiplica¬
ta aqueas vini partes ac terreas deserat.
Quapropter non ita constantis aut for¬
tis est impressionis. Aqua enim, cum in
ore est, statim actuatur, & in membra pe¬
netrat propinqua, cum parte aquea ca¬
reat, qua velut vinum infrigidare pos¬
sit: vinum autem in stomacho actuatur,
& non in ore, nili tempore certo reten¬
to, nequ; sic ad membra penetrat, aut in¬
feriora aut superiora. Aquae autem hu¬
ius resolutio cita est, cuius impressio
paruo durat tempore, vini operationi
comparata, cum ipsius sit spiritus.
Nam velut ex sanguine spiritus gigni¬
tur, vt dux scribit medicorum, ita ex vi¬
no aqua ardens: sanguis autem suo spi¬
ritu constantior est. Volitat itaque vt spi¬
ritus aqua ardens: & assumpta, statim
partes oris, gutturis, cordis, cerebri ac
x 3