361
327
AQUA VITAE.
replet: hósque tot tantósque vapores,
tantamque materiam calor cerebri sic
suffocatus minime resoluere & annul¬
lare potest. Quamobrem in humidita¬
tem subtilem conuersi, & in neruorum
origines penetrantes, causa sunt sic tre¬
moris ac paralyseos factiua. Quòd si
tantae quantitatis aquae ardentis vsus es¬
set, non haesitandum, quin ad hos per¬
ducat errores, cum euaporatiua sit, ma¬
gisque penetratiua. Aqua enim ar¬
dens, vt medicina: vinum verò vt po¬
tus & nutrimentum pronuntietur. Qua
ex re in exhibenda quantitate, quàmplu¬
rimum sic differre dicatur. Si etenim ar¬
dentis aquae vt vini tantae quantitatis
vsus foret in corpore magnam, quini¬
mo maximam & subitam imprimeret
caliditatem, qua necessitatem in corde
euentandi tantam subito induceret, vt
suffocationem, ac eius periculum pare¬
ret, eoque praecipuè, cum spiritualibus
uacuationem maximam & occupan¬
tem gigneret, accideretque vt his qui par¬
uo in loco clauduntur aere existente ni¬
mium calido, cui refrigeratio subito
x 4