93
5
AD AVBERTVM.
naturae iuuandum robur, & aduersus af¬
fectus melancholicos, ad exolutum ven¬
triculum; ad cardiacos, & praeter ratio¬
nem moestos efficax remedium. Certe
in ipsius essentia, quàm in tuo auro fo¬
liato, multò maiorem facultatem inesse
meritò credideris. Dabis & illud, mi
Auberte, in eo purissimo, vim illam oc¬
cultarum proprietatum maiorem esse,
quàm in tuis iusculis cum auro coctis.
Nec tamen, puto, credes (hoc enim ni¬
mis esset absurdum) aurum, quod ne
gnis quidem ardore torreri absumive
potest¬
"(Vni enim (vt scribit Poeta) nil deperit aurò
Igne, velut solum consumit nulla vetustas,
Ac neque rubigo, aut aerugo conficit vlla:
Cuncta adeò firmis illic compagibus haerent)"
à natiuo calore decoqui aut deuinci
ita posse, quin cor, integra remanente
illius substantia, ipso corroborari quo¬
dammodo queat: quum sit haec Philoso¬
phorum sententia, Terram videlicet
omnem esse mortuam, & spiritus rerum
in corporibus solos agere posse.
Caeterum Laudanum ipsum quanuis
opiaticum, non ita tamen conuitiis est
B.iij.