93
9
AD AVBERTVM.
tu, mi Auberte, malè annotasti. Crusta¬
torum enim quae [GR] μαλακόστρακα [/GR]. Graecis di¬
cuntur, sunt quatuor praecipuè gene¬
ra. Vnum dicitur [GR] κάραβος [/GR], id est, locusta:
alterum gammarum vocant, quem [GR] ἀστὰκον [/GR].
Galenus appellat: Tertium [GR] καρίδα [/GR], quem
squillam dicunt, & quartum Cancrum
quem [GR] κάραινον [/GR] Graeci nuncupant. Quorum
diuersa esse genera doctis satis constat.
Astachi, quos cancros putasti, qui Gal¬
lis dicuntur [F] escreuisses [/F], locustis sunt si¬
miles parúmque aut nihil differunt,
nisi tantùm chelarum brachiorúm¬
que quorundam varietate. Corpus
nim caudámque longam habent, in
qua pinnae quinque inueniuntur. Ast
solis cancris corpus est rotundùm, vt
qui nullam prorsus caudam habeant,
quòd illis minimi sit vsus: quandoqui¬
dem proximè terram vitam agunt, ca¬
uernasque subire solent, neque pluri¬
mùm natant. Quod vt meliùs intelligas,
poteris consulere Arist. Plin. & praeser-
tim Edoardum Wotthonum lib. 10
de different. animalium: Matthioli quo¬
que commentaria in Dioscor. qui te
omnes docebunt magnum praecipuè
Plin. lib. Nat. Hist. 9. cap. 71.