93
Aphor. 1.
20
RESPONSIO.
moriam, quod dicimus illos in re medi¬
ea quidem primos claruisse, non tamen
omnium medicamentorum genera tentasse,
aut illorum omnium etiam facultatem
cognouisse. Vita enim breuis, vt inquit
Hippocrates, & ars ista quae circa expe¬
rientiam etiam periculosam versatur,
nimium longa. Nec puduit Galenum
fateri, quùm de Hydrargyro scribit. 9.
simpl. cap.19, se nullum fecisse ipsius pe¬
riculum, neque quòd interimeret, si de¬
uoraretur; neque vbi foris admouere¬
tur. Neque est quòd putes Theophra¬
stum tot remediorum inauditorum pri¬
mum & solum fuisse inuentorem, quo¬
rum notitiam ipsemet in suis libris fate¬
tur se habuisse exccolloquio diuerso¬
rum doctiss. tum Philosophorum tum
Medicorum, Aegyptiorum & Arabum
praesertim, apud quòs ille discendi cau¬
sa per aliquot annos etiam captiuus re¬
mansit, ex quibus tot pulchra remedio¬
rum spolia tandem reportauit: quae quidem
omnia sunt deprompta partim ex aro¬
matum, herbarum, fructuum, florum, &
seminum extractis veris oleis, & laxan¬
tium omnium essentiis, quorum etiam
plus