93
25
AD AVBERTVM.
colae dixerim, cuius autoritate nititur
Aubertus) est excipiendum: quum il¬
lorum definitioni omnino repugnet.
Siquidem liquata metalla omnia ad¬
suam redeunt formam propriam, du¬
ctiliamque, dura & impressilia sunt omnia:
qua ratione à multis lapidibus liquabi¬
libus, in quibus non est humiditas vali¬
de permixta cum sicco terrestri, secer¬
nuntur: quemadmodum & ab infinitis
marchasitarum generibus & semime¬
tallis. Stibium autem liquefactum pri¬
stinam omnino amittere formam re¬
rum periti quotidiè experiuntur; &
quum ipsum nec ductile esse, nec im¬
primi posse ipso vsu constet, propriè
metallum id dici non potest. Verun¬
tamen hoc affirmare placuit Auberto
nostro, in metallicis vsque adeò eru¬
dito, vt adhuc somniet glaciale stan¬
num; (quod verè bisemutum est; & ci¬
nereum illud plumbi genus de quo
plura Agricola lib. 8. de nat. fossil.) sti¬
bium excoctum, ac Chymicorum regu¬
lum esse: quod planè est absurdum
Non enim stannum glaciale quod bi¬
semutum rectè appellatur, stibium est