93
34
RESPONSIO
specie essentialem formam, non pos¬
sunt tamen dici perfecta, habita ratio¬
ne auri, quod solum, vt diximus, perfe¬
ctum est, quin peruenerint ad finem il¬
lum vltimum & absolutum, nempe ad
ipsius auri perfectionem, & aurum eua¬
serint. Et quemadmodum in generatio¬
ne embryonis fit comparatio animae ve¬
getabilis ad sensibilem, & sensibilis ad
rationalem, quia illae sunt sicut disposi¬
tiones ad rationalem & non sicut for¬
mae, sic imperfecta alia metalla ad au¬
rum se habere videntur. Itaque Chy¬
mici Philosophi meritò diuiserunt me¬
talla in perfecta & imperfecta. Nam
quanuis metallorum differentia sit in
forma ipsa, non erit tamen propriè dif¬
ferentia speciei, sicut equi & hominis
differentia, sed sumetur magis propriè
penes materiam & partes eius, scilicet
secundum digestum & indigestum, com¬
pletum & incompletum, quum illa sint
eiusdem proptiae materiae penitus, sed
indigesta & incompleta, determinata
ad aurum. Quòd autem ferrum, quia
magis vsui hominum commodet, no¬
bilius idcircò auto iudicat Aubertus,
id