93
39
AD AVBERTVM.
quatuor nempe elementorum reprae¬
sentatur, & conspirat genitalis quodam¬
modo vis eorundem, qualitatibus dua¬
bus mascula vi agentibus, caeteris verò,
duabus quasi foemineis patientibus:
trisque verò tanquam patri tempera¬
tioni coelesti obedientibus. Vnde pro¬
creari inanima haec consueuerunt in¬
strumento qualitatum primarum. Illud
autem sensu ipso percipi potest: offerunt
enim sese tam crassi vapores subterra¬
neis in locis interdum, vt respirare fo¬
dientibus non liceat, atque interdum
etiam propter crassitudinem, teste Ga¬
leno, suffocentur. Quòd si tam crassi
sunt, quis credet contrariis praedita es¬
se qualitatibus tùm metalla, tùm hali¬
tus, quominùs etiam sine altero medio
in solidam metallorum materiam con¬
crescere possint, quemadmodum &
ponderosus vapor in pruinam? Deinde
si ęre pluisse & ferro, ac in superno aëre
lapides etiam ac talia illa corpora con¬
crescere & procreari, infiniti testan¬
tur, quomodo tandem haec ex aqua &
terra potiùs generabuntur, quibus con¬
morandi in aëre locus non est; quàm
D. iiiij.