93
54
RESPONSIO
tendat Aubertus, & quinam sit vltimus
ipsius scopus. Chymistarum laborem cassum
ac irritum esse vult, quem in perficien¬
dis metallis ipsi suscipiunti negatque aes,
stannum, ferrum, aut plumbum (quae im¬
perfecta ab ipsis dicuntur) vlla arte per¬
fici, conuertique in aurum & argentum
posse. Ac primò quidem; inquit, constat
illa quatuor metalla esse perfecta: Imò
verò nos imperfecta esse paulò antè de¬
monstrauimus multis de causis: neque
negari potest, quin arte & leuiori prępa¬
ratione, in sua specie illa perfectiora &
pręstantiora reddantur. Rectè igitur Arist.
„4. Meteor. cap. 6. "Sed ferrum quoque
inquit, elaboratum liquatur, ita vt hu¬
„midum fiat, & rursus concrescat. Nec
„secus chalybem facere consueuêre. Fer¬
„ri namque faex subsidet, atque in imum
„secernitur: vbi autem saepe defaecatum
„fuit, ac purum, mundúmque euasit, fit
„chalybs. At ferrum praestantius est,
„quò minùs habet excrementi." Sed mis¬
sam faciamus autoritatem, quum ratio¬
nibus. Philosophicis hoc ipsum antea
satis euicerimus, quibus satis supérque
solum aurum perfectum esse common¬
strauimus