196
17
PHILOSOPHIAE.
paret, quod sic sit in rei veritate, ni¬
hilominus sum magis confusus quam
primo fueram: quod nullo modo in¬
telligere possum, qualis debet esse ista
forma. Philosophi dicunt, cape mer¬
curium nostrum, & sulphur nostrum,
& tu dicis illa non intrare in magiste¬
rio. Quid ergo accipiam ignoro, cum
nulla alia sulphura neque argenta vi¬
ua cognosco.
Natura. Fili, Philosophi dicunt, ac¬
cipe mercurium nostrum in hoc dant
tibi intelligere, quod non loquuntur
de communi, quia dicunt nostrum; mer¬
curius enim dicitur eorum, sicut filius
patris dicitur, qui eum genuit, quia
non est mihi (inquit natura) datum
producere, eorum mercurium de po¬
tentia ad actum, absque adiutorio Phi¬
losophi, quare merito dicitur ipso¬
rum, quia eum vsque ad effectum pro¬
ducunt.
CAPVT VII.
Ibi Natura docet rem omnem ha¬
bere suum contrarium. vltra vbi
C