196
In numeris
omnia sita
sunt.
34
DIALOGVS
non vereatur dicere, per ipsos respon¬
deri posse, ad omne scibile, quod pro¬
fecto verissimum arbitror. Quare li¬
bentius de iis interrogassem; saluo quod
me huiusmodi docere recusas.
Natura. Multa secreta in numeris
sita sunt, nihilominus si mihi intima¬
ueris, in quibus erudiri cupis, ego for¬
te precibus tuis acquiescam.
Filius. Ego enim informari cupio
super corpus aequatum, vel potius ae¬
quandum; nam Philosophi affirmant,
medicina nostra mediante; Omne
corpus tam humanum quam minera¬
le, siue vegetabile, rectificari posse: si
ergo aequatum non fuerit, quomodo
dabit quod non habet?
CAPVT XV.
Haec scientia est inuestigatrix re¬
rûm naturalium, qua peruenitur ad
cognitionem abditarum rerum.
Natura. Profecto fili, quod quaeris
satis arduum est, quia tamen primo su¬
per dubiis tuis respondere spoponde¬
ram,