196
38
DIALOGVS
aër & aqua maiora; & sic est sextus: si
vero aër combinetur cum aqua & ter¬
ra (vt prius dictum est de igne) aut cum
terra fiunt combinationes sex: Licet
non erunt modi diuersi secundum rem
sed solum secundum rationem com¬
binandi, vt patet: Quia si dicitur quod
aër & aqua sint maiora, terra & ignis
sunt minora, iam fit sextus modus; si
vero dicatur quod aër & aqua sint mi¬
nora & ignis & terra sunt maiora, sic
fiet modus quintus; si vero dicatur
quod aër & aqua sunt maiora, & terra
& ignis minora, tunc est quartus mo¬
dus; sic è conuerso tunc est tertius mo¬
dus; si vero dicatur quod aqua & terra
sunt maiora, ignis & aër minora, tunc
est secundus modus; sivero econuerso
tunc est primus modus. Quare intel¬
ligere debes, quod Auicenna ob nu¬
bilando, has diuisiones ponit duode¬
cim modos, qui sunt nisi sex secundum
rei veritatem. Qui si diuidantur in vi¬
ginti quatuor, quilibet 4. modos ha¬
bebit. Nam cum dicitur, quod aër &
ignis