196
Vltimus ap¬
petitus ma¬
teria & for¬
mae.
Quatuor
gradus.
Lapis non
fit ex auro,
sed aequan¬
dus est in¬
star auri.
40
DIALOGVS
sibile tuae doctrinae dulcedinem ex¬
plicare: quare te summe flagito, vt me
iam instruas super illo corpore aequa¬
to, in quo neque est actio, neque pas¬
sio, vbi dixisti te quiescere: eo quod in
illo est vltimus appetitus formę & ma¬
teriae.
Natura. Fili scias, quod comple¬
xio aequalis & temperata est ex quali¬
tate quantitatum, quantum ad poten¬
tias actiuas, quę quidem dicitur habe¬
re suos gradus; saltem respectu com¬
plexionis humanae, & hoc vsque ad 4.
secundum gradum dominij, vel secun¬
dum aliquos vsque ad decem gradus,
quamuis Latini non doceant plures
gradus quam quatuor, respectu sen¬
sus & humanę complexionis, tùm na¬
turaliter & secundum se infiniti pos¬
sunt esse gradus temperati, & aequali¬
tatis. Tu vero in aequalitate tua habe¬
bis respectu ad aurum, ad instar eius
adaequabis opus quod quaeris, & hoc
fiet cùm radices eius cognosces, alias
decipieris.
Filius.