196
Notae.
Iste spiritus
quaerendus
est tam in
corporibus
quam me¬
diis.
Materiam
lapidis au¬
rum esse mi¬
nime, sed
instar O
aequanda est.
58
DIALOGVS
tur illam potentiam vegetabilem, si¬
ue spiritum eius peculiarem, ad tuam
medicinam generandam siue produ¬
cendam. Quod si tu (vt prius dixisti)
ignoras talem spiritum fore in mine¬
ralibus. Inquire diligenter de eo, tam
in corporibus quam in spiritibus, siue
mediis, quia sine ipso nunquam perfi¬
cies.
Filius. Profecto Domina, omnia
quae dixisti verisimilia sunt prima fron¬
te, tamen sunt intellectu difficilia. Me¬
mor sum te dixisse superius, ad medi¬
cinam instar auri esse aequandam, se¬
quitur ergo quod non sit aurum.
Natura. Dedi tibi superius distin¬
ctionem auri, vbi de Angelis solis lo¬
cuta sum; & qualis ille sol est, qui exal¬
tari debet, cum nonnullis rationibus:
Quare sol vulgi non exaltatur; quem
Plinius in sua naturali historia definit
dicens: Sol omnium corporum nobi¬
lissimus, nihil igne deperit, tantisque
incendiis rogisque durante materia.
Perpendis iam, quod si aequatus in suis
quali¬