196
63
PHILOSOPHIAE.
consequens per illam aliam causam oc¬
cultam, de qua sic locuta est.
Natura. Fili, optime respondisti,
quia sic est in rei veritate. Iunge ergo
animam cum suo corpore (suo spiritu
mediante) quia anima nullo alio mo¬
do coassumet suum corpus, nisi per
proprium spiritum, eo quod ipsa est
in natura, à suo corpore nimis remo
ta; verum si interponatur spiritus cum
vtroque symbolizans, tametsi corpus
per se efficax & ineptum, longeque à
natura animae remotum, tamen ex¬
istens conformis vtrique facile vtrum¬
que, & ad vtramque fiet attractus. In¬
tellige ergo quę tibi dixi, quia per hoc
attinges magisterium. Quod si omnia
capere primo impetu nequiueris, ro¬
ga Creatorem tuum, vt gratiam suam
concedere tibi dignetur, mediante
qua intelliges & complebis. Noli ta¬
men hanc medicinam ab ipso quaere¬
re, vt alios excedas & superbiaris, quem¬
admodum faciunt arrogantes & am¬
bitiosi, se ipsos de possessionibus suis
Iunge animam
cum suo cor¬
pore.
Nota.
manicule
Creator re¬
rum exoran¬
dus est.