196
80
AXIOMATA
A violento calore ac subito frigore
defende vitrum tuum, moderatóque
adeo vtere igne, & caue à vitrifica¬
tione.
Aduerte quam tibi deliges mate¬
riam, ne misceas de salibus, sulphuri¬
bus, nec mediis mineralibus: Nam quic¬
quid Sophista garriat, Sulphur nostrum
& Mercurius sunt in Metallis tan¬
tum.
Si Deus hanc scientiam per medium
aliquod tibi concesserit, ne detegas
quicunque sit qui postulet, nec fauo¬
re nec pretio aliquo. Ne sis oppressor,
scortator, impudens, sed Deo seruias,
& pauperes sint tibi curae.
DE COAGVLATIONE.
Congelatio est mollium rerum in¬
duratio in colore candido confixatioque
spirituum volatilium.
Elementa protinus conuertuntur,
nostra autem congelatio minime: quae
congelata in aëre non liquescit in Aquam,
aliter opus nostrum destrueretur.
Cum