196
Exemplum.
94
AXIOMATA
vno lapide, scilicet in Mercurio, id est,
sub hoc nomine Mercurij: quia om¬
ne, de quo fit lapis, siue minerale, siue
vegetabile vel animale nomine Mer¬
curij appellatur.
Si de omnibus rebus lapis fieri non pos¬
set, quod dicit Alfidius verum non esset:
nam (inquit) plura sunt, quae soluunt
& congelant. Et Ordulanus dicit,
quod Philosophi vocant lapidem
mne illud, à quo quatuor elementa
possunt separari per artificium no¬
strum alchymicum: sed à quocunque
vegetabili & animali possunt per arti¬
ficium nostrum alchymicum Elemen¬
ta separari: ergo à quocunque vegeta¬
bili vel animali possit fieri lapis phy¬
sicus.
Videmus autem quod si extraha¬
mus aquam ab Absynthio, si repentè
extrahit calor igneus, extrahitur hu¬
miditas aquea, & remanent partes ter¬
rae adustae: si autem procedamus cùm
calore moderato, qui est similis natu¬
rali, extrahitur tantummodo humi¬
ditas