196
99
PHILOSOPHICA.
dum est quod aliquis philosophorum
posuerit artem in praedictis remotis ni
si similitudinarie, & sic de iure nos
portet accipere argentum viuum &
sulphur pro lapidis materia. Nec mer¬
curium viuum nec sulphur per se solum, ali¬
quod generat metallum: sed ex amborum
commixtione, diuersa metalla diuersi¬
mode procreantur & mineralia multa.
Ergo ex amborum commixtione
materia nostra constat eligenda: sed fi¬
nale nostrum secretum est maxime
occultum: Ex qua re minerali debeat
fieri propinquius & vicinius. Et hoc
psum eligere solicite tenemur.
Pone igitur quod eligatur materia
nostra primo ex vegetalibus vt sunt,
herbae, arbores siue omne progrediens
à terra. Tunc oportet inde prius fieri
argentum viuum & sulphur decoquen¬
do à quibus excusamur, cum nobis
natura proponat argentum viuum &
sulphur.
Et si eligeremus ex animalibus vt
sunt: sanguis humanus, capilli, vri¬
H 2