196
103
PHILOSOPHICA.
mnibus minime notum est, sed pau¬
cissimis certum.
Omnis anima sublimioris cuiusdam
essentiae particeps est.
Coelum & Elementa haec inferiora
vnius & eiusdem esse substantiae, nec
aliter differre quàm per accidens, vti¬
corruptibile & incorruptibile, purum
& impurum, agens & patiens, graue
& leue, serenum & opacum, ex quo
mnia sunt accidentia & non substantię.
Substantiarum enim est generare,
& non accidentium.
Impossibile vt aliquis mortalium
hanc artem intelligat, nisi diuino lu¬
mine prius illustretur.
Quanto magis ad vnionem vergit
medicina, tanto magis ad vitam acce¬
dit à morte procul discedens.
Vnus est Deus & non plures: vnum
etiam per vnum ex nihilo mundum
in mente sua prius creare voluit, ac sub¬
inde in effectum producere: quo con¬
tinerentur omnia quae crearet in ipso:
Deus vt esset in omnibus vnus.
H 4