196
107
PHILOSOPHICA.
VT STVDIOSI AR¬
TIS HVIVS A VARIO¬
RVM LIBRORVM LECTIONE
leuentur, de ortu & metallorum materia,
supra quam Spagyricus radicalia princi¬
pia fundet, hic breuiter describere volui: tu
vero nostris lucubrationibus fauere
velis: & bone consule. Vale.
B. à Portu Aquitan.
S. M.
MATERIA vero principalis
mnium Metallorum in suis mi¬
neris de qua ipsa causantur, est aqua
sicca, quam aquam viuam vel argen¬
tùm viuum nominamus, & spiritus
foetens quem aliter sulphur appella¬
mus: non tamen in natura sua prout
sunt in mineris suis creata, quia in lo¬
cis suis vbi generantur, nullum metal¬
lum inuenitur, sed potius ista materia
est substantia quaedam, à natura crea¬
ta, habens in se naturam & substantiam
istorum duorum: & ex ista tali mate¬
ria vel substantia duorum praedicto¬