196
Nota.
110
AXIOMATA
coniunctione naturali: & propter na¬
turam minerarum diuersarum, & lon¬
gam vel breuem ipsius naturę decoctionem.
Est quaedam materia vel substantia
propria argenti viui & sulphurum fu¬
mosa & subtilissima, ex natura praedi¬
ctorum duorum per nostrum artifi¬
cium generata, limpidissima, clara tan¬
quam Lachryma, in qua latet & habi¬
tat spiritus quintae essentiae, vt inferius
dicemus. Non tamen est ista substan¬
tia ipsum sulphur, nec ipsum argentum
viuum pro vt sunt in natura sua in mi¬
neris: sed est pars quaedam ipsorum duo
rum, quae non est argentum viuum vel
sulphur.
Quidam Philosophi dicunt, quod
ex solo argento viuo sine admixtione
sulphurum haec materia generatur:
sed hoc est idem, quia argentum viuum
habet in se naturaliter sulphur rubeum
mixtum: & hoc sulphur rubeum ab
albedine ipsius, propria manu separa¬
uimus, vidimus.
Nullo modo substantia fumosa prę¬
dicta