196
126
QVAEST. ETvRESPONS.
philosophicam det coniunctionem,
ad generationem Physicam lapidis
nostri sufficientem: sicut quorundam
est firma opinio.
Quaestionis responsio.
Non minus corporum Mercurius
efficiet cum suis corporibus, sicut sper¬
ma hominis extra corpus suum nihil¬
generat, quoniam non est seminatum in lo¬
cùm sibi à natura paratum praesertim
cum locus conseruet & generet loca¬
tum. Ita etiam simile non agit in suum
simile, sicut ignis non agitin ignem,
nec aqua in aquam. Mercurius solis
calidus & siccus est. Sol pariter; ergo
vbi non est passio, nec ibi erit actio. Si
homo gignere cupit, illum necessario
oportet, vt seminet semen suum in
liam terram, quam in proprium ipsius
corpus. Ideo res omnis elementata
suam propriam habet matricem, in
qua generatur & multiplicatur sua
species: atqui Sol non est propria ter¬
ra sui Mercurij, in qua possit multipli¬
cari