196
128
QVAEST. ET RESPONS.
posito; atqui Mercurius solis & Mer¬
curius vulgi simul iuncti nihil agunt,
sed manent tanquam duo corpora
mortua: sicut terra terrae & aqua
quae.
Quaerunt summa indagatione Phi¬
losophi purissimam Mercurij substan¬
tiam, quae pro terra & materia habe¬
tur. Circa quam sulphur naturae semi¬
netur: vt in ea putrescat: & loco ma¬
tricis habeatur ista terra, in qua mu¬
lieris semen conseruatum, sui viri se¬
men expectans: quo inuicem vnian¬
tur & commisceantur inseparabiliter
vnum calidum & siccum: aliud vero
frigidum & humidum, vt humiditate
& frigiditate vnius, calor & siccitas al¬
terius contemperetur. Et certo tem¬
pore erumpet seminatum de poten¬
tia materiae, in formam specificam in
actum. Nam nulla qualitas primo &
per se potest agere: omnis actio enim
ad formam tanquam ad substantiam
pertinet. Etenim est principium quod¬
dam efficiens.
Alia