196
135
AD HVMANVM
LECTOREM.
HIPOCRATES vniuersalia quaedam
praecepta breuia & pauca, in medicina
scripsit. Etenim ex vniuersalibus scientia est.
Versari verò circa particularia, (quorum
etiam ars non est) nullus est finis. Quicun¬
que igitur ita scribere poterit vniuersalia
praecepta, eaque singularibus & indiuiduis
accommodare, hic in scribendo laudandus
est. Idcirco canones 57. vniuersalesque re¬
gulas, de lapide, & opere physico in medium
attuli, quibus depictam artem facilè con¬
spicies, modò acri iudicio & diligentia me¬
ditaberis. His in laudem Iesu Christi fruere.
& vale.
B. G. P. aportu.
K 4