547
laudibus comprobatam, reipsa & per
se humano generi vtilissimam esse: cer¬
tis praeceptis vniuersalibus constitui,
exemplis particularibus illustrari, & per
eam deinde multa praeclara saluberri¬
maque medicamenta praeparari posse:
ab ijs scilicet qui veram methodum in
agendo obseruant, quam sibi iam an¬
te ex philosophiae studio compararint.
E contra verò, si in eorum manus inci¬
dat, qui ignari omnis bonae disciplinae
cum sint, tamen sibi scientiam arrogant:
cum ipsosmet artifices, vlciscendi sui
causa, pro philosophis carbonarios ef¬
ficiat, ipsa quoque deinde tanquam vi¬
lis quaedam mechanica ars contemni¬
tur. Quę cum ita se habeant, ab ijsdem
censeo remedia esse petenda, quae mor¬
bi causam pepererunt. Id verò fiet, si prae¬
termissis nugis de quibus Agyrtae glo¬
riantur, ipsa ad suos veros vsus reuoce¬
tur. Itaque quantum id pro nostra virili
promouere conemur, & tribus hisce li¬
bris testari voluimus, & amplius testa¬
tum faciemus. Constituimus. n. opti¬
mos quosque authores, qui de chymica
arte