547
2
DE LAPIDE
gno cinis, et ex cinere et lapidibus vitrum, etc.
Sic quoque accidit in metallis: quoniam om¬
nia metalla comunicant in vna materia, quae
est argentum viuum cum suo sulphure. Et
solùm differunt metalla per maiorem vel per
minorem digestionem, quae fit per sulphu¬
ris sui maturationem, mediante decoctione.
Est enim sulphur forma metallorum, & prae¬
sertim auri: non quidem sulphur vulgi, sed
alteratum, vt dicit magister Bonus philoso¬
phus. Ex his dictis colligitur, quod si per
artem potest fieri medicina, quae habeat in se
virtutem & proprietatem praedicti sulphu¬
ris mineralis alterati, talis medicina ab arte¬
facta, poterit metalla imperfecta, & argen¬
tum viuum ad perfectorum naturam trans¬
formare. Propter quod loannes Scotus &
multi alij philosophi dicunt, & concedunt es¬
se verum, quod metalla transmutari non pos¬
sunt quocunque modo vel ingenio, nisi pri¬
us reducantur ad suam primam materiam.
Prima autem materia omnium metallorum
est argentum viuum & sulphur, non quidem
in natura sua, sed alterata, id est conuersa in va¬
porem. Et sic prima materia metallorum est
vapor humidus vnctuosus, veriusque naturam,
sc. sulphuris & argenti viui in se continens.
Ex his ergo necessariò sequitur, quòd si per
artem potest extrahi huiusmodi vapor vnctuo¬
sus ex