547
9
PHILOSOPH.
imperfectiones, & similiter reducat ad vlti¬
mam simplicitatem materiae primae, & in eo¬
dem momento inducat aliam nouam for¬
mam, scilicet Auri, nondum est perfecta, qua¬
lem ars quaerit. Similiter si argentum in ortu
suo subitò non coaguletur, cum illa forma sua
euolaret, & fugeret cum ea simul. Ex qua re¬
colligitur, quod componentia metalla, scilicet
sulphur & argentum viuum, non permanent
sub illa forma sub qua erant in prima mixtio¬
ne sua, sed agunt & patiuntur ad inuicem con¬
tinuè, quousque ex ipsis generetur forma me¬
talli. Et primò quidem generatur forma me¬
talli imperfecti, in quo sulphur, quod est agens,
nondum est separatum plenè à sua materia,
quae est argentum viuum: quod ostendit eo¬
rundem metallorum feculentia & adustibili¬
tas. Quòd si digestio continuetur vsque ad vl¬
timum, quousque scilicet agens totaliter separe¬
tur à materia, tunc generatur noua forma, quę
est forma auri, & est vltima & perfectissima, &
à natura principaliter intenta. Et haec mine¬
ralia composita sunt ex suis elementis. Imò
lementis in determinatis quantiratibus, &
mensuris, naturae quidem notis, nobis au¬
tem omnino ignotis, simul à principio mixtis
in loco vno minerali, in quo virtus coelestis
conseruatur. Vnde natura permiscet praedicta
duo principia ab exordio in certis mensuris
a 5