547
12
DE LAPIDE
cooperante & mouente. Qui vtique calor cau¬
satur à motu, & à lumine coelestium corporum,
& per eum virtus eorundem locis minerali¬
bus, ipsisque mineris imprimitur: per quem ge¬
neratio metallorum diuersimodè completur.
Hi ergo vapores proxima sunt metallorum
elementa, & ideò metalla in ipsa resolui pos¬
sunt, tam per naturam, quàm per artem, sicut
ex ipsis sunt genita. Et haec elementa differunt
ab elementis mundi, qui ex illis sunt compo¬
sita. Haec omnia sunt de intentione Philoso¬
phorum; & hoc modo intelligitur dictum
ristotelis in 4. Meteororum, quod species me¬
tallorum transmutari non possunt ad inuicem
nisi reducantur ad suam primam materiam.
Materia ergo prima intelligitur materia ab
mni forma denudata. Non igitur noua forma
introducitur nisi prius corrumpatur, & in ge¬
neratione rerum est processus de prima for¬
ma ad vltimam per multas formas medias. Er¬
go & in corruptione: quia generatio vnius est
corruptio alrerius. Et sic metalla reducuntur
ad primam materiam, quando rediguntur ad
illam primam simplicitatem, quàm habuerunt
elementa eorum in prima compositione: in
qua certè fuerunt spiritus & vapores per na¬
turam perfectibiles ad compositi formam.
Haec omnia in perfectione medicinae conside¬
stare portet. Oportet enim medicinam ex his
rebus