547
31
PHILOSOPH.
dicitur, in hac re sunt quatuor elementa, op¬
timè per naturam proportionata: ibique figens
& fixum tingens, & tinctum, album et rube¬
um, masculus & foemina simul composita, et
duorum spermatum in hoc opere non opor¬
tet esse quietem, donec permisceantur. Propter
quod hic lapis maximam similitudinem habet
cum ouo. Dicit enim Pandulphus in Turba:
Ouum continet quatuor elementa, sc. corti¬
cem, sc. terra, albumen quod est aqua, pellicu¬
la quae est aer, vitellum quod est ignis: sic etiam
lapis continet eodem ordine quatuor elemen¬
ta. Et haec est causa quare philosophi hanc ar¬
tem nominauerunt Ouum. Non tamen vt di¬
cit Lilium, vocant ouum simpliciter, sed cum
additione. Nominant enim lapidem ouum
philosophorum, propter similitudinem quam
habet cum ouo. Imò propter haec praedicta as¬
similatur Mundo. Vnde Morienus: In hoc la¬
pide quatuor continentur elementa. Assimi¬
latur enim mundo & mundi compositioni,
nec in hoc mundo alius lapis reperitur, qui
huic assimilatur in effectu vel natura. Qui¬
cunque alium lapidem ad hoc magisterium
quaesierit, omnis eius operatio vana erit.
Quòd lapis est vilis & praeciosus.
CAP VIII.
Postquam dictum est de lapide & composi¬
tione, videndum est de eius vilitate & no¬