547
35
PHILOSOPH.
duo spiritus soli à natura commixti, sc. sulphur
et argentum viu. sunt principia et materia metal¬
orum, & sunt metalla in potentia: ergo etiam & ars
exsolis eisdem principijs vel omnino subtilibus
à natura commixtis generat elixir, quauod est au¬
rum in potentia, pręcedente tamen congrua prae¬
paratione. Et sunt vrique illi spiritus per se solos
cum se solis corpus in potentia. Sic ergo spiri¬
tus mercurialis, existens subiectum naturę, & spi¬
ritus sibi omnino similis, artis subiectum cum fue¬
rit, per artem sublimationis ingeniosam mun¬
datus & purgatus è sordibus suis, & per con¬
gruum ignem venerit ad ortum: tunc est spi¬
ritus simplex fugiens in actu, quem philoso¬
phi praesciuerunt, & est corpus in potentia
propinquissima. Ergo oportet hunc nos
perficere absque additione alicuius extrinseci,
& conuertere in corpus in actu, quòd sit eli¬
xir fixum & rubicundissimum sicut sanguis,
& tunc est corpus solare philosophorum, & tin¬
ctura perennis, & hoc est aurum philosopho¬
rum & plumbum & aes philosophorum: de quo
Myluesindus ait, AEs nostrum non fit tingens,
antequam sit fugiens. Et hoc est sulphur philoso¬
phorum, et ipsorum, et ipsorum aurum occultum in
argento viuo philosophorum. Vnde manifestum
est, quod non solum corpora metallorum ex suis
tantumodo spiritibus fiunt, sed ferè omnium aliorum
mineralium generatio est ex vapor. proprijs,
siue
c 2