547
43
PHILOSOPH.
vltimam formam & perfectionem, quae est for¬
ma auri: & tunc agens separatur à materia: & ta¬
lis digestio est in generatione metallorum: quo¬
rum materia est mixta ex duobus principijs in
mineris, sc. ex sulphure & argento viuo, & non
manet sub illa forma sub qua est in prima con¬
positione, sed agunt & patiuntur ad inuicem conti¬
nuè, quousque generatur noua forma, sc. corpo¬
ris imperfecti: & tunc agens nondum separatum est
à materia, sed si continuetur digestio vsque ad vl¬
timum, quousque sc. agens totaliter separetur à ma¬
teria, tunc igitur generatur noua forma, sc. me¬
talli perfecti, quam est forma auri. Ex quibus patet,
quòd omnia mineralia sunt composita ex suis
elementis in quantitatibus determinatis, & mensu¬
ris comixtis: ita quod miscibilium vnum non est
prius nec posterius altero: sed simul & semel est
generatio simplicium & compositorum & è con¬
uerso. Sicut etiam fit in generatione lactis, quod
est compositum ex trib. substantijs, sc. caseo, butyro
& sero: & eorum generatio est simul cum lacte.
Ex his concluditur quod cum metalla sint compo¬
sita solum ex duob. sc.argento viuo & sulphure,
& similiter eorundem minerę, & ars debeat imi¬
tari naturam omnino, necessarium est quod proce¬
dat ex ijsdem principijs, ex quib. natura omnino
aut similibus [sic] ad generationem elyxiris, & eadem
pondera obseruet. Ex quib. patet, quod qui in solo sul¬
phure laborant in vanum laborant. Primo quidem quia