547
56
DE LAPIDE
tabilibus Deus donauerit vnicuique lapidem
perfectum physicum, et medicinam perfectam
quae habet transmutare omnia metalla in solem
& lunam, tamen homo non potest eum facili¬
inuenire. Tertiò habet lapis in se duas na¬
turas principales. Vnde dicitur in libro, qui
dicitur Via vniuersalis: In hac re sunt quatuor
elementa optimè proportionata: ibi est figens
& fixum, tingens ac tinctum, album & ru¬
beum, masculus & foemina in simul composi¬
ta. Sunt enim duo spermata in hac arte ne¬
cessaria, scilicet maris & faeminae. Mas dicitur
Sol: foemina dicitur Luna: Sol dicitur pater,
Luna dicitur mater: & non fit impregnatio,
nisi masculus faeminae iungatur. Vnde Bas¬
sen in turba: Scitote quod natura illa est mas
& foemina, & inuidi vocauerunt eam magne¬
siam, eo quod in ea est maximum arcanum.
Et alius quidam philosophus dixit: Lapis ha¬
bet duos colores album scilicet & rubeum, al¬
bum in manifesto & rubeum in occulto. Est
calidus & siccus: & ex hoc est oleum tingens.
Et in lib. septem Sigillorum dicitur Annulus au¬
reus argento coopertus. Et hoc significat lapi¬
dem philosoph. qui quidem in suo profundo est
masculus & aureus, & in suo manifesto est ar¬
genteus & foemineus. Et Rhodianus adhuc ait
Lapis noster est albissimus & citrinissimus &c. & in ip¬
pso sunt quatuor elementa. In ipsius occulto
est ca¬