547
62
DE LAPIDE
tum viuum in Arsenicum coagulatum est
qua sicca. Sic ergo magister Bonus lapidem ap¬
pellat Arsenicum, vt intelligatur sc. vtramque
naturam in eo esse vnitam in tertia natura, quae
non sit sulphur vulgi, nec argentum viuum
vulgi: sed est vnum habens eorundem virtu¬
tes ac proprietates: & etiam vt intelligatur,
quod in lapidis nostri sublimatione, primò
ad albedinem proceditur: in cuius ventre vera
& perfecta latet rubedo. Vnde dicit Morien.
Scias quòd sulphur, & Arzenech, id est Auri¬
pigmentum comburuntur, & à combustione
citò consumuntur: quomodo ergo expecta¬
tis, aut expectare vultis de eo, quod citò ab
ignis combustione consumitur, & in car¬
bonem redigitur, &c. Quod verbum expo¬
nens magister Bonus dicit: Quòd consideran¬
do Arsenicum secundum quod est à natura pro¬
ductum, totum comburitur, quia nunquam
sulphur combustibile separatur ab alijs partibus
sed omnes simul euanescunt. Similiter etiam
in minori opere, si taliter figatur, nunquam ingre¬
ditur: sed considerando naturam eius occul¬
tam, quae de natura auri, sic non comburitur:
quia partes eius occultę per profundissimum
ingenium separantur à sulphureis. Et ideo vi¬
detur quòd Morie. sub allegoria sit locutus, si¬
cut ipse & alij philosophi semper consueuerunt.
Lapis quoque maximè propriè dicitur Mer¬
curius