547
64
DE LAPIDE
timam digestionem. Prima ergo tinctura est
ab argento viuo, quam tum recipit à sulphure
digerente, cuius signum est, quod omne me¬
tallum cum fuerit purificatum, ostendit in
manifesto potius naturam argenti viui coa¬
gulati, quam sulphuris, propter exuberantiam
eius in manifesto. Secunda etiam tinctura est
ab argento viuo, quia de eius materia educi¬
tur forma vltima. Et hoc modo lapis dicitur
argentum viuum. Et hoc argentum viuum est
ex corporibus extinctum, & est generatum ex
argento viuo, & est ex masculo, & coagula¬
tur à suo corpore subitò, id est, à sulphure phi¬
losophorum, quod nunquam separatur ab eo
Et quamuis argentum viuum trahat suum
corpus secum ad volatum, tamen subitò corpus
illud interimit ipsum, & secum retinet in
gne. Vnde dicit Rasis in Lumine luminum:
Argentum vinum volans & spirituale, totius
operis est exordium, & radicem firmat. Vnde
Sol, vt ibidem dicitur, in hoc loco albedinis
natura volente, muliebrem suscipit formam:
sed quia rubor praeualet tribuitur Soli: Quam¬
uis enim solidè & verè sit rubeus, tamen pri¬
mo promit ad albedinem propter naturam ar¬
genti viui, in quo est radix rubedinis occulta,
quemadmodum minium in Cerusa. Vnde Py¬
thagoras inquit: Sol est albus aperitorie, rube¬
us verò experimento. Propter hoc Rasis hoc
aurum