547
73
PHILOSOPH.
sicut infans in ventre mulieris, Et Bonellus [sic] ait:
Ex elementis nihil fit vtile absque compositione
et regimine, eo quod sperma ex sanguine & libi¬
dine generatur, &c. Si enim humiditas vteri
& calor non esset, sperma non maneret, neque
foetus perficeretur. Foetus autem extractus non
nisi lacte nutritur, & igne parcè & paulatim
dum paruulus est, & quando magis, &c. sic &
te oportet in hac operatione facere: sciasque
quòd absque calore nihil vnquam generatur,
&c. Item certum est, quod oportet in genera¬
tione metallorum calorem esse continuum:
quoniam seruaretur in suis vasis mineralibus,
sed non conseruaretur, nisi mons esset solidus,
& frigus circumstans calorem compelleret
ad inferiora, & stringeret. Ergo à simili: Lapi¬
dis decoctio in Elyxir necessario fit cum calo¬
re continuo in vase apto conseruato, quod fieri
non posset in libero aere: quia nunc frigore ni¬
mio, nunc humido excessiuo, nunc alijs alte¬
rationibus decoctio variaretur. Et ideò dicit
Albertus magnus in libro tertio mineralium.
Hoc agit calor ignis in alchimicis, dummodo
sit temperatus, quod agit calor solis in mine¬
ris: quia in vtroque virtus planetarum & stel¬
larum recepta, defertur ad vasa, rebus ipsis
infunditur. Similiter oportet ignem in gene¬
ratione Elyxiris esse maiorem, quam in gene¬
ratione elementorum: alioquin si idem esset
e 5