Quod
si
non
sobolem
educunt:
non
caetera
uertunt
In
semet:
causa
est:
quod
multa
spiritus
illic
Materiae
abstrusus:
uitam
qui
porrigit
omneme
Explicat
aegre
ex
se
uires:
ni
uiuida
promat
Has
hominum
uirtus
densa
sub
mole
latentis.
Hoc
etenim
quicquid
diffunditur
undique
caeli
Aeraque
&
terras
&
lati
marmoris
aequor
Intus
agi
referunt
anima:
qua
uiuere
mundi
Cuncta
putant:
ipsumque
hac
mundum
ducere
uitam.
Ast
animae
quoniam
nil
non
est
corporis
expers:
Mundus
at:
&
mundi
partes
quoque
corpore
constant:
Spiritus
haec
inter
medius
fit:
quem
neque
corpus:
Aut
animam
dicas:
sed
eum:
qui
solus
utroque
Participans
in
idem
simul
haec
extrema
reducat.
Hic
igitur
maria:
ac
terras:
atque
aera:
&
ignem
Viuereque:
augerique:
atque
in
se
cuncta
referre
Semper
auet:
semper
stirpes:
animantia
semper
Gignere:
perpetuamque
sequi
per
saecula
prolem.
Denique
sic
etiam
fuluo
detentus
in
auto
Ipse
manum
cupit
artificis:
qui
uincula
soluat:
Et
qui
se
propria
reddat
uirtute
potentem.
Quod
siquis
properans
hunc
artis
uiribus
unquam
Explicet:
atque
diu
tepido
post
incoquat
igni:
Continuo
aspiciet:
uisu
mirabile:
uitam
Auro
impertiri
longo
cum
seminis
usu:
Nec
deerit:
quin
ex
auro
sibi
procreet
aurum.
Quod
cum
ita
constiterit:
durate
&
credite
dictis
Intenti
artifices:
&
res
sperate
secundas.
b