547
92
DE LAPIDE
lapis est sicut toxicum mortificans: in medio
sicut spiritus vehemens & subtilis, omnia pe¬
netrans: in fine sicut medicina perfectissimè
sanans. Vnde dicit Artephus: Duo sunt ca¬
uenda in Lapidis magisterio: primùm ne
gne incendatur: secundum ne exhalet: quia
laederet laborantem, & multas in ea infirmi¬
tates induceret, &c. Quare necesse est, vas
fortissimè claudere, & cum vna clausura &
non cum pluribus. Et qui hoc ignorat, errat
vt caecus. Claude ergo firmiter os vasis cum
sigillo Hermetis vt respirare non possit. Spi¬
ritus enim promptus est ad fugiendum, quan¬
do est verberatus indoctè. Ergo aliqui fece¬
runt, qui sigillauerunt vasa cum argilla impa¬
stata cum sale: alij etiam cum alijs, vt de ce¬
russa, minio, bolo armeno, & impastata for¬
titer cum vernice liquida supra marmorem:
& omnes tandem fuerunt decepti: Ego au¬
tem dico tibi, quòd cum nulla re fortiori po¬
test sigillari vas, nisi cum vitro: Stude ergo ad
inueniendum hoc sigillum secretum: quia
sine illo magisterium profici non potest. Et
de hoc est duplex modus: primus est per tor¬
turam colli. Ponitur enim tegula perforata
ad collum bocciae, seu vasis, & super ipsam te¬
gulam ponitur cinis cum carbonibus, quo¬
usque collum sit ignitum, postea cum tena¬
culis ignitis, seu forfice ferrea, collum com¬
primitur