547
96
DE LAPIDE
dies. Tertio vase in furno posito, non remouè¬
atur, nec aliquo modo tangatur, donec opus
sit completum. Vnde dicit Morienus in Ca¬
strensi: Vas autem suo fornaci inuiolabiliter,
vt ait Hermes, firmiterque adhaereat, donec to¬
tum tempus fermentationis Etheb complea¬
tur. Et in libro Saturni dicitur: Non autem po¬
test tangi aqua nostra sine damno, nisi quan¬
do est facta: quia antea est venenosa & foeti¬
da: & multi philosophi dixerunt, quod toxi¬
cum mortificans. His ergo consideratis con¬
strue fornacem, sicut docetur in libro Quin¬
tae essentiae, aut sicut dicit Saturnus: In primis
habens bonam terram, argillam scilicet, quam
impasta cum stercore equino sicco, & parum
de subtili arena, vt melius teneat calorem
gnis. Alij impastant cum argilla optimè cri¬
brata, & cum stercore equino sicco, admiscen¬
do capillos hominum incisos minutim aut ci¬
maturam pannorum. Altitudo furni sit
nius cubiti & trium digitorum & fornax
sit rotunda, & in medio fiat solarium cum de¬
cem foraminibus: Habeat autem duas por¬
tas, vnam supra solarium, per quam ignis im¬
ponatur: & alteram inferius prope terram, per
quam recipiat aerem: Vas autem cum materia
pone in scutella terrea habente cineres ad spis¬
situdinem duorum digitorum, & stet scutel¬
la supra ignem in furnello & rege ipsum vt sit:
lentus