547
98
DE LAPIDE
confectio: & omnes aliae operationes de qui¬
bus loquuntur, igne tantum peraguntur &
perficiuntur. Dicit enim magister Bonus in
II. capitulo: Omnes ponunt quod sit vnum
tempus determinatum & continuum decoctio¬
nis ad perficiendum elixir album & rubeum,
quamuis quandoque tempora varient & interrum¬
pant in doctrina ad errorem idiotarum. Et Ha¬
mis in Turb. Philosophi multa ponunt, quo¬
rum nihil faciunt. Quoniam vnus modus vna
res est: non ergo teras manib. nec coquas, nec
fundas quouis modo cum illis quae praecipi¬
unt medici: quoniam medicina vna est quam tin¬
cturam puram appellauerunt. Plumbum no¬
strum quando putrescit vocatur es, quando finit,
humiditas argen. viui exaltati. Vocant putrefa¬
ctionem, sed post egressionem nigredinis ad citri¬
num colorem: dicunt eam Aurum: sed quando fu¬
erit ex tinctura tertia dicitur flos auri, quando
ex quarta fermentum dicitur: sed quando vltima
dicitur venenum tinctorum. ibidem sapientes li¬
bros sub figura componunt, vt insipientes peni¬
tus excęcent. Dico autem quòd sapientib. vna est
confectio, vna via, vna res, vnum regimen: cuius
confectio est naturarum mutatio, sc. calidi cum
frigido & humidi cum sicco admirabilis commix¬
tio. Vnde Mireris & alij plures in Tur. dicunt:
Vna dispositione totum magisterium termina¬
tur à qua tanquam à radice sumunt quaelibet vi¬
res &