547
101
PHILOSOPH.
giens fixum. Qua peracta dispositione dimit¬
tatur in igne, quousque corpus annuetur in spi¬
ritum, et rarum tingens remaneat. Et Ras. dicit in
3. lib. verbor. Spiritus iste vertitur in corpus:
& tunc facta est amicitia inter frigidum & hu¬
midum, inter calidum et siccum. Et hoc fit virtute
Dei & temperamento ignis, & moderantia termi¬
norum ignis, &c. Et in hoc fit conuersio tinctu¬
rarum ad inuicem: quia vt dicitur in libro septuagin¬
ta praeceptorum: Quicumque sciuerit conuertere au¬
rum in argentum, sciet etiam conuertere argentum
in aurum. Et Rosar. dicit, oportet elementa ad
inuicem conuertere. i.circulariter, quod est cali¬
di & humidi cum frigido & sicco subtili disposi¬
tione admirabilis coniunctio, vt dicit Morien.
Aer enim & aqua in humiditate conueniunt,
terra et ignis in siccitate. Et ideo hęc ad inuicem
facile conuertuntur, & tardius ab inuicen separan¬
tur. Ignis verò & aqua, terra & aer ad inuicem
non conuertuntur, nisi primò in aerem, & terra
primò in aquam conuertantur, vel econuerso.
Cùm ergo siccam conuerteris in frigidum, et
frigidum in humidum, & humidum in cali¬
dum, tunc totum habebis magisterium ele¬
mentorum. Ergo separatio non est realis, sed
est tincturarum, & naturarum transmutatio.
Vnde dicitur in lib. Saturni, Azoch abluit sor¬
des à Latone: & Laton & Azoch semper sunt
simul, & nunquam separantur, imo semper
g 3