133
Quis potis est unquam tanta omniparentis apisci
Munera naturae? quae uis mortalibus unquam
Tanta fuit? non ipsi etiam: qui numina caelo
Deiicere in terras conatis uellere ab imis
Iam potuere suis montes radicibus altos:
Inuitae auderent sacra in penetralia terrae
Tendere: scrutarique piae secreta parentis.
Adde: quod in uarias mutari corpora formas
Natura haud patitur: neque enim uelocis equibos
Induerit speciem piger: aut parnasia laurus
In se chaoniam poterit conuertere quercum.
Nec magis aes puro se commutauerit auro:
Quam si quodque etiam queat à quocunque creari.
Haec sunt quae caelo missam diuinitus artem
Conantur frustra indiciis tenuare pusillis.
At neque scire opus est (quiqui haec sit noscere pulchrum)
Quae quibus extiterint gignendis ultima rebus
Principia: aut quali fuerint ea lance recepta
Innumerum & pondus: neque enim si farrea tractes
Semina: constituant quae far primordia quaeras:
Quaeue ea conueniant mensura & pondere farri.
Farra sed ipsa putri mandabis condita terrae: et
Virtutem latitantem intus seseque mouentem
Irritans tantum: naturae caetera linques.
Nec longinqua adeo spatiosi temporis aetas
Conuenit huic operi: uires quod promit ab auro:
Ac non principiis è primis conficit aurum.
Quid si nobilius quoddam: quod praestet & ipsi
b
ii