547
118
DE LAPIDE
paulatim ad ignis sufferentiam disponitur,
quousque vltimò ignem non timeat. Vnde la¬
pis vltimò ad tantam perfectionem venit, quod
igne funditur, vt oleum, in aere vero parum fri¬
gido induratur vt pix, vel cera, nunquam tamen
in igne diminuitur, etiansi staret mille annis in
igne. Et quia est ignis ex igne, debet reduci ad
ignem, quousque ignem non timeat, vt dicit Calidi
in Turba. Et hoc est oleum philosophorum ex
coniunctione animae & corporis confectum, à quo
corpore anima prius fuit extracta per ipsum
subtilem, qui est aqua & vapor aereus: qui spiri¬
tus corpori non coniungitur iterum, nisi median¬
te anima. Et ideò oportet prius animam extra¬
ctam cum spiritu vniri, vt postea ambo simul cum
corpore coniugantur, & viuificent ipsum corpus
& occultam naturam manifestent. Hoc autem oleo ni¬
si calido & humido separetur. Aliter haberi
posset, vt ait quodam philosophus ad Thoma fi¬
lium scribens, humido nanque aquae extrahi¬
tur calido anima, & aqua defendit corpus à com¬
bustione. & funditur: anima verò tingit & co¬
lorat colore firmo & permanente.
Lapis determinato tempore perficitur.
CAP. XXII.
DEINCEPS verò de tempore viden¬
dum est, scilicet quanto tempore lapis
perficitur. Circa quod philosophi varia
scripse¬